

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 41: Versus 14
Vermis Jacob.[ID.]Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit:Ego sum vermis et non homo[Psal. 21.]. Et sicut vermis penetrat terram, sic praedicatio eorum corda audientium.Qui mortui estis ex Israel.Sicut ille qui dicit:Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres[I Cor. 15.]; et alibi:Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus[Gal. 2.].